- EPIPHANIUS
- I.EPIPHANIUSEp. Ticinensis, in Anthemio Imp. et Ricimero genero eius reconciliandis laboravit. Dein legatus ad Theodoricum, hinc ad Gundebaldum, Burg. Regem mislus est, ad captivos redimendos, felici successu. Ennodius, in vita eius.II.EPIPHANIUSPatrarcha, CP. post Ioh. II. A. C. 520. Strenuus veritatis defensor, inprimis contra Eutychem. Obiit. A. C. 535. Successit Anthimus. Hormisdas ep. 72. et 73 etc. Baron.III.EPIPHANIUSSalaminis in Cypro Ep. qui sub Valente, et Gratiano, inprimis vero sub Theodosio Mag. floruit. Eleutheropoli Palaestinae oriundus, primo Iudaeus religione, a Cleobio quodam Christiano, qui eum a vulnere, ex equi ferocia accepto,verat, conversus est. Romae sub Damaso fuit, a Paula hospirio exceptus, Antiochiae fidem Christianam ab hostibus vindicavit, CP. contra Origenistas acriter pugnavit, senex Hierosolymis contionatus est. Invalescentem, sub finem sec. 4. Imaginum usum historicum, cum Basilio, Cyrillo, Augustino, Chrysostomo cordate reiecit, velo etiam, in quo Christi imago esse dicebatur, discerpto. Mart. Chemnit. de Imagin. Arnob. l. 8. Quinquelingg. peritus, miraculis etiam clatus, Morerio. Obiit A. C. 403. Opus de 80. haeresibus reliquit, quod non historicum minus, quam Theologicum est. Gesnerus meminit libri de vita Mariae, qui temporibus eius Epiphanio tribuebatur. Eum vero Epiphanii alterius esse putat Voss. Vitam quoque S. Hilarionis exposuisse dicitur. Sed ea non exstat. Eidem tribuitur vulgo historia de Prophetarum vitis. Atramen eius libelli vert. non meminêrunt, nec satis Epiphanio dignus videtur. Vide plura de insigni hoc Patre, apud Hleron. Apol. 2. ad Rust. c. 114. de Script, Eccl. in Ep. Augustin. de haer. ad Quod vult Deus. Ioh. Damasc. Orat. 1 de Imag. Phot. cod. 122. 123. et 124. Suid. Socr. Sozomen. Theodoret. Niceph. Sixtum Sen. in Bibliothec. etc. Item Epiphanius Petreus Sophista, qui scripsit puer exercitationes, et declamationes in generedemonstrativo.IV.EPIPHANIUSScholasticus, amicus Cassiodori cuius suasu historiam Eccl. Theodoreti Socratis et Sozomeni latine vertit: unde Tripartitam suam collegit. Cassiodor. praef. in hist. Tripart. et de divin. lect, c. 17. Sigeb. Catal. c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.